Categorie
Verbum Domini

Friday, 15 October 2021 : Psalms 32(31):1-2.5.11.

Beatus cui aufertur culpa, cuius opertum est peccatum. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum, in cuius spiritu non est dolus. Peccatum meum cognitum tibi feci, delictum meum non texi. Dixi : Confiteor Domino delicta mea, et aufers iniquitatem peccati mei. Laetamini in Domino et exsultate, iusti; exultate, omnes recti corde.