Categorie
Verbum Domini

Mercurii, diei 27 octobris 2021 : Epistula ad Romanos 8:26-30.

Fratres: Spiritus subvenit infirmitati nostrae; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus. qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis Scimus quoniam diligentibus Deum omnia operantur in bonum, qui secundum propositum vocati sunt. Nam quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, et vocavit; Quos autem vocavit, hos et justificavit. quos autem iustificavit, et glorificavit.